라틴어 문장 검색

militari scientia vero, qua superabat praesentes, futura coniciens, de coniuratis quaestiones agitari prohibuit, ne formidine sparsa per multos, reviviscerent provinciarum turbines consopiti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 3장 6:2)
Igitur Valentinianus post periculorum molestias plures, dum esset privatus, emensas, imperitare exorsus, ut arces prope flumina sitas et urbes muniret, Gallias petit, Alamannicis patentes excursibus, reviviscentibus erectius cognito principis Iuliani interitu, quem post Constantem solum omnium formidabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 7장 5:1)
INROBORAVIT inveteravitque falsa atque aliena verbi significatio, quod dicitur hic illi superest, cum dicendum est advocatum esse quem cuipiam causamque eius defendere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXII 2:1)
Sed utinam, inquit, reviviscat frater aliamque classem in Siciliam ducat atque istam multitudinem perditum eat, quae me nunc male miseram convexavit!
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, VI 3:5)
Natura enim ad longum tempus sepultus iacebit, et tamen occasione data reviviscet, id quod contigit puellae apud Aesopum ex fele in mulierem conversae.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXVI. [ = English XXXVIII] DE NATURA ET INDOLE NATURALE IN HOMINIBUS 3:9)
quod fere fit, quibus quisque in locis miles inveteraverit, ut multum earum regionum consuetudine moveatur.
(카이사르, 내란기, 1권 44:3)
Inveteraverant hi omnes compluribus Alexandriae bellis;
(카이사르, 내란기, 3권 110:10)
deinde quod ab non nullis Gallis sollicitarentur, partim qui, ut Germanos diutius in Gallia versari noluerant, ita populi Romani exercitum hiemare atque inveterascere in Gallia moleste ferebant, partim qui mobilitate et levitate animi novis imperiis studebant;
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 1장3)
Errare eos dicunt, si quidquam ab his praesidi sperent, qui suis rebus diffidant; sese tamen hoc esse in Ciceronem populumque Romanum animo, ut nihil nisi hiberna recusent atque hanc inveterascere consuetudinem nolint:
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 41장5)
In his autem, cum inveteraverunt, utilis fames non est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 12장8)
si res inveteraverit, post febrem experiri balneum et vinum, magisque si horrore sublato haec superest.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 13장4)
at si malum inveteravit, non nisi magna mole discutitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장18)
neque enim facile is moribus, cum inveteravit, evincitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 22장40)
Si malum inveteravit, athletico victu corpus firmandum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 13장35)
Ubi inveteravit malum, venter et crura pedesque intumescunt, pectus atque umeri circaque iugulum utrumque extenuatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 15장11)

SEARCH

MENU NAVIGATION